Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 126 Cic. Luc. 128 () >>Cic. Luc. 130

127Nec tamen istas quaestiones physicorum exterminandas puto. est enim animorum ingeniorumque naturale quoddam quasi pabulum consideratio contemplatioque naturae: erigimur, altiores [Note] fieri videmur, humana despicimus [Note] cogitantesque supera atque caelestia haec nostra ut exigua et minima contemnimus. indagatio ipsa rerum cum maximarum tum etiam occultissimarum habet oblectationem; si vero aliquid occurrit [Note] quod veri simile videatur, humanissima [Note] conpletur animus voluptate. quaeret igitur haec et vester sapiens et hic noster. 128sed vester ut adsentiatur credat adfirmet, noster ut vereatur temere opinari praeclareque agi secum putet si in eius modi rebus veri simile quod sit invenerit.

Veniamus nunc ad bonorum malorumque notionem; et [Note] paulum ante dicendum est. Non mihi videntur considerare cum [Note] physici [Note] ista [Note] valde adfirmant earum etiam rerum auctoritatem si [Note] quae inlustriores videantur amittere. non enim magis adsentiuntur nec adprobant [Note] lucere nunc quam [Note] cum cornix cecinerit tum aliquid eam aut iubere aut vetare, nec magis adfirmabunt signum illud si erunt mensi sex pedum esse, quam solem, quem metiri [Note] non possunt, plus quam duodeviginti partibus maiorem esse quam terram. ex [Note] quo illa conclusio nascitur: 'si sol quantus sit percipi non potest; qui ceteras res eodem modo <quo> [Note] magnitudinem solis adprobat is eas res non percipit; magnitudo autem solis percipi non potest; qui igitur id adprobat quasi percipiat, nullam rem percipit'. respondebunt [Note] posse percipi quantus sol sit: non repugnabo, dum modo eodem pacto cetera percipi conprehendique dicant. nec enim possunt dicere aliud alio magis minusve conprendi, quoniam omnium rerum una est definitio conprehendendi.

ch. 42



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 126 Cic. Luc. 128 () >>Cic. Luc. 130

Powered by PhiloLogic